ScorpioMartianus: Acta Diurna Universa diei Martis 30 Junii 2009, ego L. Amadeus Ranierius, nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania. Salvete.
.
Hondurarum Praesidens Manuel Zelaya die Solis e lectulo suo ereptus est ab exercitu Hondurano, et in Oram Divitem vel Costaricam deportatus est.
Dominus Zelaya constitutionem Honduranam mutatam iri voluit, ut munus praesidentatus denuo peteret, mense Januario qui venit post finem sui spatii ut praesidens. Congressus vero Hondurarum unicus est ramus reipublicae qui amendationes constitutionales ferre possit, concursu constitutionali proprio, qui concursus fieri potest referendo populi.
Zelaya tamen referendum sua sponte convocavit. Hondurarum Supremum Judicium haec comitia Zelayae inconstitutionalia appellavit, et exercitum jussit ne auxilium det referendo, ut solet agere comitiis nationalibus.
Dux exercitus, Generalis Romeo Vˆ°squez Velˆ°zquez, dixit praesidenti se imperio Judicii Supremi pariturum esse. Dominus Zelaya Generalem statim deposuit. Judicium Supremum jussit praesidentem ut Generalis ad munus suum rediret. Zelaya abnuit.
Protestationes, similiores earum quae in Irania hoc mense aguntur, milium Honduranorum per vias coeptae sunt, juvenibus oribus taeniola aurantia fixis. In signis protestatorum legi potest, "Non retrorsum redibimus." In alio, "Vivere volumus pace, libertate, progressu."
Cognitor Generalis Hondurarum declaravit referendum inlicitum, et omnes qui comitiis parum legitimis auxilientur, prosecturum in judicio se annuntiavit.
Jussu Supremi Judicii, exercitus Zelayam deportavit aeroplano militari in Oram Divitem, patriam vicinam.
Venetiolae Praesidens Hugo Chavez, qui et ille praesidentatum sempiternum amendationibus constitutionalibus in sua patria petivit, deportationem Zelayae plane condemnavit, ac etiam impetus militares minatus est in Honduras nisi Zelaya redeat. Et Castro, rector per vitam civitatis Cubae, similiter denuntiavit jussum Judicii Supremi Hondurarum.
Praesidens Americanus Baracus Obama, una cum Secretaria Civitatis Hilaria Clintone, item deportationem Zelayae condemnaverunt "non legitimam." Heri dominus Obama annuntiavit, "verum est Praesidentem Zelayam esse democratice praesidentem electum."
Haec sunt facta.
.
Quod non intellego prorsus, est cur Praesidens Obama dictatori adspiranti auxilio venerit? Si facta quae narravi vera sunt, mihi plane videtur Zelayam deportatum esse legitime, pro tribunali, jussu Supremi Judicii, secundum leges constitutionis Hondurarum ut Hondurae democraticae manerent.
Estne possibile, nec dominum Obamam nec dominam Clintonem omnia facta habere in promptu? Videntne haec acta in Honduris modo ut mutationem rerum militarem?
Dicite mihi, spectatores, cur populum Honduranum et ejorum Congressum et Supremum Judicium non defendit administratio Americana? Curnam dux mundi liberi libertatem non sustineat? Habeone ego omnia facta?
Ego memini responsum primum domini Obamae ad Iraniam, qui protestatores non juvabat. Modo recentius condemnavit violentiam regiminis Iraniani, post multam pressionem undique. Est quidem idem Obama qui dextram junxi cum Hugo Chavez, qui, ut mihi videtur, dictator est qui homines Venetiolanos terrorificavit, necavitque. Cur se ponit in eodem loco rectorum auctorianorum?
Haud dubito praesidentem Americanum democraticam rebus curare -- modo non intellego rationes ejus actuum. Adjuvate me, quaeso, ut melius intellegam! scribite ad ScorpioMartianus@gmail.com, et rogationi sententiarum respondete: Favesne Zelayae an Supremo Judicio Hondurano?
Nexus invenitur in descriptione.
.
Ad finem sumus programmatis; ego L. Amadeus Ranierius pro ScorpioneMartiano. Valete.